Liber Numeri*

Caput 18: Versus 19

Pactum salis.RAB.Pactum salis nominat oblationum universitatem, quae ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico:Quidquid obtuleris sacrificii sale condies,etc.Levit. 2..Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et praedicatoribus divinae legis, non saecularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit:Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus saeculiI Cor. 2.. De qua apostolis dicitur:Vos estis sal terraeMatth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat.Sapientia enim hujus mundi inimica est DeoRom. 8..
(* Traductions européennes)